Ergo, hamus proiectus est. Hic ad litus maris electronici sedebo et varia meditabor. Et interdum quaedam calamo Latino scribam. Verba huius linguae obsoletae in interrete mittam. Est quasi experimentum, ut videam, quomodo haec duo combinari possint.
Eia, primus pisciculus captus est. Nunc oportet me commentaria subsequentia inserere, cum lectorem acquisiverim. Ne vero timeas, piscicule, hamus meus non laedit et libere te nantem remitto. Z
[image: Convivium sapientium]Convivium sapientium, qui sunt pulchri et boni.
Placuit apud Plutarchum locum invenire, quo auctor ille, ὁ τὼν καλῶν
κἀγαθῶν κ...
Denuo sodales Circuli Latini Gaditani convenimus. De epistola quadam
Caecilii Calcagnini et de quodam loco Pliniano conlocuti sumus, atque
iterum de di...
2 comments:
Salvus sis, Zoerarde!
Eia, primus pisciculus captus est. Nunc oportet me commentaria subsequentia inserere, cum lectorem acquisiverim. Ne vero timeas, piscicule, hamus meus non laedit et libere te nantem remitto. Z
Post a Comment