*Aditus in Sanctae Catalinae arcem Gaditanam (Imago a me ope lucis
expressa)*
Exeunte mense Septembri in urbe Gaditana celebrata est "Septimana in
memor...
2008-10-31
Aspectus mutatus
Salve, quicumque hunc meum commentariolum legis. Heri aspectum commentariorum meorum interretialium renovavi, quem simplicem esse volo. Renovatione autem completa comperi colores huius paginae eosdem esse, qui gentis meae Slovacae proprii sunt. Haud consulto factum. Attamen feliciter factum. Est enim mihi propositum his commentariis, quos in posterum florere spero, etiam nonnulla de patria mea inserere, ut benevoli lectores lectricesque eam saltem per interrete, si velint, invisere queant.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
1 comment:
Nonnulla simpliciora etiam pulchriora videntur. De coloribus tuis, et Slovacae gentis propriis, spero te plura nobis dicturum, nam apud multas gentes colores habentur nonnihil significare.
Post a Comment