His mensibus et lapsis et continentibus negotiis plurimis sepulta sum
atque esse pergam: unus liber est ad finem perducendus, alter scribendus,
magnus ...
2008-10-31
Aspectus mutatus
Salve, quicumque hunc meum commentariolum legis. Heri aspectum commentariorum meorum interretialium renovavi, quem simplicem esse volo. Renovatione autem completa comperi colores huius paginae eosdem esse, qui gentis meae Slovacae proprii sunt. Haud consulto factum. Attamen feliciter factum. Est enim mihi propositum his commentariis, quos in posterum florere spero, etiam nonnulla de patria mea inserere, ut benevoli lectores lectricesque eam saltem per interrete, si velint, invisere queant.
Subscribe to:
Posts (Atom)