2008-11-05

Nostrates olim Latinitatis cultores

Cum proxime patriae meae mentionem fecerim, pauca de illa mihi scribendum puto. Slovacia moderno nomine nuncupata fuit olim Regni Hungariae pars, quod regnum interiit anno 1918-o. Regio, quae nunc finibus nostrae reipublicae circumscribitur, saeculo nono Magna, quae vocatur, Moravia continebatur, postea saeculo undecimo una cum regione transdanubiana nucleum Regni Hungariae formavit. Litterae Latinae apud nostrates mirum quantum florebant, praesertim saeculo decimo octavo, immo saeculo quoque subsequenti, id est undevicesimo, Latinitas hic satis strenue colebatur. Alimentum atque fomentum Latinitatis procul dubio id etiam fuit, quod haec lingua nostris in partibus tamquam officialis adhibebatur in officiis, comitiis et in ceteris similibus usque ad annum 1848-um. Quod est tamen mirabilius, cottidiana quoque colloquia inter excultiores atque politiores homines Latine fieri solebant, quod documenta historica et litteraria satis abunde probant. Recens impegi in librum quemdam scholasticum, in America saeculo undevicesimo typis editum, qui geographiam totius mundi tractans omnes regiones cum linguis in eisdem usitatis enumerat. Librum evolvi, Hungariam (Regnum Hungariae) inveni et apprime miratus sum cum deprehendissem auctorem huius libri scripsisse linguam, qua incolae Hungariae utebantur, esse Latinam. Sane miror traditionem adeo tenacem fuisse, ut auctor ille Americanus putaret res ita vere se habere. Reapse plures erant linguae, quibus id temporis gentes Hungariam inhabitantes loquebantur, nempe Hungarica, Slovaca, Germanica et aliae. Vere deplorandum est hodie linguam, quae adhuc saeculo undevicesimo apud nos vivens et usitata fuit, in Slovacia fere oblitam et vita prorsus extrusam esse.