2008-10-31

Aspectus mutatus

Salve, quicumque hunc meum commentariolum legis. Heri aspectum commentariorum meorum interretialium renovavi, quem simplicem esse volo. Renovatione autem completa comperi colores huius paginae eosdem esse, qui gentis meae Slovacae proprii sunt. Haud consulto factum. Attamen feliciter factum. Est enim mihi propositum his commentariis, quos in posterum florere spero, etiam nonnulla de patria mea inserere, ut benevoli lectores lectricesque eam saltem per interrete, si velint, invisere queant.