2008-12-12

Musae Posonienses

Hodie vobis ostendere volo, quam iucunde Posonienses Musae primis adhuc decenniis saeculi undevicesimi cantaverint. Quod infra legitur, carmen est Antonii Faber, qui unus e poetis Posoniensibus tum seria pangebat carmina tum iucunda atque iocosa.

Spectabili et Clarissimo Domino
Ludovico Andásy
Poetae laureato, dum urceolo tabacae nobilioris
grani eidem gratificarer.

Suscipe grato animo hoc Venerande senex! leve munus
Qvod tibi sincera cordeque mente fero. –
Qvod penes ut possis annos tot vivere sospes
Qvot numerat tabaca haec granula fulva, precor,
Qvid precor ast stolidus? fieri qvod posse repugnat,
Vita hominis brevis est, sic voluere Dii –
Qvid juvat ardentes ad sidera tollere palmas? –
Nil profecturis coelum adiisse sonis? –
Nec tibi praeclaro Vati est qvaerenda diurna
Vita, mori Dea qvem Musa latina negat. –

Carmen anno MDCCCXXXIII-o confectum esse veri simile est. Ludovicus ille Andásy Posoniensis multa carmina scripsit saeculo duodevicesimo exeunte nec non primis annis saeculi subsequentis. Posonium olim erat quae nunc Bratislava nuncapatur urbs principalis Slovaciae.

1 comment:

lingualatinaa said...

Hi, with this web, there are more than 700 latin language links in my blog.
If you have a latin language blog, give your adress blog in mine. Thanks.